VALDO seu VALDUS Petrus

VALDO seu VALDUS Petrus
VALDO, seu VALDUS Petrus
vir quidam pius, qui universum patrimonium pauperibus erogavit, dictitans inter Christianos omma communia esse debere. Hic Sacram Scripturam multitudini exposuit et in linguam Gallicam vertit, alique quaedam edidit: Lugdunô dein, cum tuto ibi porro vivere non poset, in Picardiam secessit, illamque fere totam puriore doctrinâ replevit. Dein per Vandalicas civitates diu exuldiversatus, postremo in Bohemia consedit. Saecul. XII. Ab hoc pauperes quidam Lugdunenses Valdenses appellabantur. Sic appellati sunt Coetus Orthodoxi, qui A. C. 1160. cum diutius celari non possent, in apricum, sub auctoritate Petri Valdi, praefati civis Lugdunensis opulenti, et pii prorupêre: Lugdunenses ab hac Urbe, ab Albigio in Aquitania, ubi Olivier docebat, Albigenses, ab exilio Passagieri, praeterea ab hostibus per calumniam Arnoldistae, Speronistae, Iusepini, et Chaignardi: in Delphinatu, a Doctoribus suis, Gazari, Cathari, leonini, Pattareni, Lollardi, Turelupini, Gynici: a Picardia quoque, in qua numerosi eorum coetus, Picardi, etc. dicti. Hi Papam Antichristum, Ecclesiam Romanam matrem fornicationum pronuntantes, puritatem Sacramentorum et dogmatu tuebantur: Vide Iac. Aug. Thuan. in Hist. ubi ait: his alia afficta de coniugio, Resurrectione, Animae statu post mortem, cibis, etc. Quemadmodum et Sadoletus, Carpentoracti Episcopus Valdensium suô aevô Confessionem agnovit, et quae ultra illa capita, librô comprehensa de ipsia sparguntur, ad invidiam convicta et meras nugas esse ingenue declaravit. Horum itaque doctrinam, sedes, frequentiam, exilia, persecutiones horrenda, in Gallia, Sabaudia, Pedemontio, etc. vide apud Laetum, Compend. Hist. Univ. Ioh Legerum, Hist. Vald, Belgice, Galliceque Lugd. Batav. in fol. edita: Petr. Aegidium, Hist, Eccl. Valdens. Gall. scriptâ, in quart. etc. Item in voce Waldenises.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”